ALLECTI seu ALLECTORES

ALLECTI seu ALLECTORES
ALLECTI, seu ALLECTORES
Λογογράφοι, veteri Glossatori, apud Cuiacium Observat. l. 11. c. 26. sic dicti, quod suscipiendis tributis fiscalibus allegentur, l. 11. 12. et 13. Cod. Theod. de suscep. praepos. et arcar.
Eorum officium Allegatio in l. 11. Cod. eod. et Allectura, in Inscr. Lugdunensi apud Gruterum p. 375. L. Besio -- Allectori Galliarum ob allecturam fideliter administratam. Apud quem Allectores non semel occurrunt alibi quoque, ut p. 245. et 471. Vide Sidon. Apollinar. l. 5. Ep. 7. et ibi Savoronem, ut et Iacobum Gothofredum ad l. 13. Cod. Theodos. de Suceptor. Car. imprimis du Fresne, ubi multa habet de voce Allegare, in Glossar. Alia notio vocis. ult. de Senator. ubi Allecti sunt, qui, propter inopiam, ex Equestri ordine in Senatorum numerum sunt adsumpti. Ulpianus in tract. de Decurionibus, spurios posse in ordinem allegi, h. e. numero addi, scribit. Quid sit allectio in l. cives de incolis, Accursium non intellexisse, ait Spiegelius apud Ioh. Calvin. Lexic. Iurid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”